monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 149, 16
Ut faciant in eis iudicium conscriptum. Hoc est iudicium quod faciunt sancti per omnes gentes. Quare, conscriptum? Quia ista antea conscripta sunt, et modo complentur. Ecce modo fiunt: aliquando legebantur, et non fiebant. Et conclusit ita: Gloria haec est omnibus sanctis eius. Per totum mundum, per universas gentes hoc sancti agunt, sic glorificantur: sic exaltant Deum in faucibus suis, sic laetantur in cubilibus suis, sic exsultant in gloria sua, sic exaltantur in salute, sic cantant canticum novum, sic dicunt Alleluia, corde, ore, vita. Amen.